라틴어 문장 검색

restat ut et fatum similis dementia cunctis aedibus inponat, paries ut quisque sub astro fundatus structusque suo, qua sorte maneret, quando autem rueret, primis acceperit horis, adscribunt saxis Lachesis male fortia fila, tectorumque trabes fusis pendere rotatis credunt, atque ipsis tribuunt decreta tigillis, ceu distet cuius stellae sit fraxinus ortu eruta, quae summum conscenderet ardua culmen, denique nulla hominum res est, nulla actio mundi, cui non fatalem memorent incumbere sortem.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2160)
illi compositis primum docuere tigillis exiguam uiridi fronde operire domum:
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 127)
is quibusdam piacularibus sacrificiis factis, quae deinde genti Horatiae tradita sunt, transmisso per viam tigillo capite adoperto velut sub iugum misit iuvenem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 280:1)
sororium tigillum vocant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 280:3)
quin divom atque hominum clamat continuo fidem, de suo tigillo fumus si qua exit foras.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 434)
ipsa autem caldaria tepidariaque lumen habeant ab occidente hiberno, si autem natura loci inpedierit, utique a meridie, quod maxime tempus lavandi a meridiano ad vesperum est constitutum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 10장2)
Laconicum sudationesque sunt coniungendae tepidario;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 10장25)
aenea supra hypocausim tria sunt componenda, unum caldarium, alterum tepidarium, tertium frigidarium, et ita conlocanda, uti, ex tepidario in caldarium quantum aquae caldae exierit, influat de frigidario in tepidarium ad eundem modum, testudinesque alveolorum ex communi hypocausi calfaciantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 10장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION